[189] EPISTOLA LXXXIX.

Consultissimo Viro

AUGUSTINO KOCKERTO,

LUBECENSI,

U.I. Doctori,

Lubecam.

S. P.

Quanto temporis spatio ego cum IANI GULJELMII haeredibus ob Castigationes istas meas frustra luctor, Consultissime Domine Doctor, tibi satis constat. Quam inique autem cum defuncto & mecum ab illis agatur, quivis aestimare possit. Mihi propositum ab initio fuit, ut Castigationes istas in lucem emitterem, in hunc enim finem laboravi, ut Reip. literaria prodessem, industria mea, & hinc reportarem quod fors & fortuna ferret. Caeterum cum suscepta hujus Bursae gubernatione, & publica juris professione minus haberem otii ad evulgandum hunc faetum meum, quem paratum jam habebam, induxi IANUM, ut is meo nomine id faceret, & ad honorem Universitatis & Collegii, hujus Castigationes istas suo ac meo titulo evulgaret, & in partem emolumenti mecum admitteretur. Quanquam autem IANUS id non effecerit, & proinde percipere non potuerit quod mecum pactus erat, haeredes tamen ita se gerunt; ac si a IANO Castigationes profectae essent, ideoque me non modo ab emolumenti, sed etiam (si Diis placet) ab honoris participatione excludere conantur, quanquam ego Castigationes istas meas confectas habuerim, antequam IANUS nasceretur, certe Thuringicas, nam Belgicas postea collegi; & jam a morte IANI tot anni sunt elapsi. Interim vero fraudant me, fraudant IANUM debito honore, frustrant hanc Universitatem & Universitatem Lovaniensem, & Universitatem Erphordiensem debita gloria, quae ex opere tam praeclaro ad eas redundatura erat. Et quo res indignior sit, cum ego manum rebus IANI hic injecissem, non alio fine, quam ut eos ad scribendum adigerem, quid tandem aut quo modo mecum agere vellent, illi tandem publicis literis ultro, me apud Magistratum hujus urbis criminati sunt, quasi qui rebus IANI inhiarem, hoc factum est mense Martio An. MDXCII. Ego itaque rei veritate detecta, & aresto, quod vocant, liberato, impetravi literas a Magistrate nostro vicissim ad Magistratum Lubecensem promotoriales, ut is haeredes IANI inducat, ut vel mihi Castigationes meas restituant, aut saltem arbitros nomine suo hic constituant, qui mecum transigant. His literis istuc missis aliquid fore speravi, quo possem fidere. Sed cum hactenus nihil actum sit, putavi haeredes unis literis non moveri, & proinde a Magistratu nostro alteras ad Magistratum Lubecensem impetravi, quas jam paratas domi habeo. Quas tamen quo minus mittam effecit Praestantissimus vir ac Dom. ADOLPHUS OSNABRUGH, qui hortatur me, ut privatim scriptis potius literis haeredes ipse semel adhuc admoneam, ne qua invidia eos aut indignatione apud Lubecensem Senatum gravem. Cujus viri consilium cum sanum mihi esse videatur sequendum hac vice esse duxi. Quocirca te obnixe rogo, mi COCKERTE, ut meo nomine haeredes IANI convenias, & exhibitis literis hisce meis, agas id quod publicis literis agendum per Magistratum Lubecensem petiturus iterum eram. Interest enim mea ut rem urgeam, nam & aetas ingravescit mihi & valetudo labascit, & professio vitaeque mutata conditio alia nunc studia postulat; interest etiam defuncti, ut memoria ejus ad posteros transmittatur quam primum id fieri potest ; interest denique ipsorum haeredum quoque, ut operis editio maturetur, nam cum indies tam multae prodeant in Ciceronem Castigationes, nemini dubium esse debet, quin ab aliis alia observentur, quae in nostris etiam Castigationibus proponuntur. Quibus proinde ab aliis jam praeoccupatis nostrae post festum venturae & quasi machinas post bellum allaturae erunt. Et idcirco gratiam magnam habere non poterunt, neque multum emolumenti haeredibus adferre. Bene vale, mi COCKERTE, & quantum poteris effice, ut huic tam diuturnae cunctationi finis imponatur. Coloniae, X. Decemb. Anno MDXCII.

Tuus ex animo

SUFFRIDUS PETRUS, Leovardiensis,

U.I.C. Regens Bursae Coronarum.

Post Scripta . Duodecima die Decembris hujus sub vesperum, ego D. ADOLPHO supradicto literas hasce legendas exhibui. Qui cum legisset, negavit se eas vel suis inclusurum vel etiam istuc transmissurum, quod videretur, ne quam offensam apud vos incurreret, eo quod videretur conscientia sua tacite approbate epistolam meam; qua ego scilicet graviter sine dubio haeredes IANI offensurus sim. Itaque ego ne bonum hunc virum invidia apud vos gravem, ipse periculo meo negotium meum ago, & proinde literas publicas Magistratus nostri ad Senatum Lubecensem, & has ut antea conceperam ad te mitto, rogoque ut cum haeredibus IANI communices, qui ostendi temere non debent, si admoneantur officii, quod ultro non faciunt. Ego autem iniquum non postulo, qui labores meos, quos Reip. literariae nomine scripsi, in lucem edi & non diutius supprimi cupio. Vale iterum & a me pete vicissim fieri tibi, quod aequum erit. Idem qui supra.

SUFFRIDUS PETRUS. L.